SCALPELLUM Scriptorium

SCALPELLUM Scriptorium
SCALPELLUM Scriptorium
quô calami ad scribendum olim aptabantur et temperabantur, γλύφανον Graecis dictum est, quae vox alias caelum notat, quô argentarii operantur. Sed et γλυπτὴρ, et γλυφέυς et γλυφὶς. Nam γλύφειν κάλαμον dicebant, qui acuebatur: alias ὀξυν´ειν. Unde et ὀξυντῆρα καλάμων Epigr. Graecum vocat scalpellum huiusmodi. Porro σμίλη et σμίλιον. Hinc σμίλα δονακογλύφος, in voter. Epigr. ubi de instrumentis Librarii.
Σμίλαν Α᾿κεςτῶνδας δονακογλύφον, ὄντ᾿ ἐπὶ μιςθῷ
Σπότγον ἔχεν καλάμων ψαίςτοῤ ἀπὸ Κνιδίων.
Atque inde σμιλευτὸν γράμμα, in altero Epigrammate, pro eleganti scripto, quod nempe exaratum est calamô bene temperatô; de tragoedia, quam invenit Thespis; sed ex humili in sublime evexit Aeschylus.
Αἴχυλος ἐξύψωσεν ὁ μὴ σμιλευτὰ χράξας
Γράμματα, χειμάῤῥῳ δ᾿ οια καταρδόμενα.
Namque Aeschylum maiestatem potius et pondus verborum sententiarumque consectatum esse, quam elegantiamet nitorem, veteres Critici obser vant: uti contra Euripidi nimius nitor in Tragico argumento vitio datus est. Deseribitur istiusmodi scalpellum, in alio Epigr. de supellectile Notarii,
Καὶ γλύφανον καλάμου, πλατέος γλωχῖνα σιδήρου,
Scalpellum calami, lati cum cuspide ferri.
Quomodo autem calamos hôc instrumentô temperârint Veteres, diximus supra, ubi de Calamo Scriptorio. Vide plura hanc in rem apud Salmas. ad Solin. p. 1044. et 1045. Idem Cannif Gall. a canna i. e calamo, dici notat p. 509.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”